- PROTOHIE RACARIUS
- PROTOHIE RACARIUSin Aula Imperatorum Constantinopolitanorum, fuit supremus Accipitrariae venationis Praefectus, sub quo alii fuêre, ut in Curopalatae Matricula videre est. Postquam enim venatio, quae Accipitre fit, diu ignota esset Graecis ac veteribus Romanis; namque et Aristoteles, quod vulgo ferebatur, Thracum pueros societate cum Accipitribus initâ, solitos aucupari, portentosum id, ac incredibile censuit: demum circa Constantini et Theodosii Imperatorum tempora, coepit inter Romanos; primique Iulius Firmicus et Sidonius Apollinaris falconum, asturum et accipitrum proelia memorant. Itaque his temporibus Protochieracarii dignitas sua debet primordia. Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia, c. 7. §. 14. 15. 16. Vide et supra in voce Falco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.